Apocalypsis B. Joannis*

Caput 10: Versus 7

Consummabitur mysterium.Tempore Antichristi, tanta erit persecutio quod prohibebitur illis qui erunt tempore ipsius praedicatio, quamvis praedicare velint, etiamsi ex antecessoribus suis habituri sint officium praedicandi; alii autem idem praedicaverunt, quia a Christo ad hoc instituti fuerunt. Christus vero eos instituit, quia tunc tempus praedicandi erat, et ipse ad hoc venerat, sed modo vide destructionem temporis Antichristi contrariam destructioni quam Christus fecit, et per hoc perpende praedicationem merito subtrahi.Mysterium Dei.Id est remuneratio sanctorum, quod est secretum, quodnec oculus vidit, nec auris audivitI Cor. 2..
(* Traductions européennes)